monumenta.ch > Notkerus Balbulus > csg456.136 > QUAM PRINCEPS MOTU SUO DIRIGIT.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, , XXXIII. FORMULA TRACTORIAE LEGATORUM DIVERSARUM GENTIUM. <<<     >>> XXXV. FORMULA EVOCATORIAE, QUAE PETENTI CONCEDITUR.

Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, XXXIIII. FORMULA EVOCATORIAE, XXXIIII. FORMULA EVOCATORIAE, QUAM PRINCEPS MOTU SUO DIRIGIT.

1 Non dubitamus ultronea grate suscipi, quae in locum muneris solent postulata conferri, quia domini recordatio concedit semper augmenta nec possunt esse principis vacua gratificationis indicia.2 quapropter ad comitatum nostrum iussis te praesentibus evocamus, ut non mediocri gaudio perfruaris.3 Et ideo otii delectatione postposita ad illam diem ad urbem illam venire depropera, ut et tibi aspectum nostrum gratum fuisse iudicemus, cum te festinasse cognoscimus.4 desiderat enim aula nostra praesentiam bonorum, dum nescio quo pacto quicquid regali sapientiae gratum esse cognoscitur, et divino iudicio comprobatur, quia ille qui corda nostra regit, ipse etiam quod debeamus sentire concedit.
Cassiodorus HOME